- MIMUS
- MIMUSsermonis est cuiuslibet seu facti, cum lascivia, imitatio, finitore Diomede: unde Pantomimi, omnium rerum imitatores; et Archimimi, mimorum principes dicti sunt. Vide Scalig. Poet. l. 1. c. 10. Nomen Pantomimi primus usurpavit Pylades, ex Asia Romam delatus, T. Sulpitio et C. Licinio Stolone Consulib. Hos articulis loqui recte Poetae dixerunt, quia digitis praesertim ad id usi: tantusque illis honos tractu temporis habitus est, ut lege caveri necesse esset, ne domos Pantomimorum Senator introiret. Vide Thom. Dempster. Antiq. Rom. l. 5. c. 6. Et. quidem olim ridicula haec gesticulatio, aliorum perstringens mores, locô Chori, absolutô Comoediae actu, absque socco inducebatur extra argumentum, ad reficiendos animos spectatorum, dicebaturque in Atellana Exodium, quasi ἔξω ὁδοῦ Postea cum eo in lusu Pantomimi impensius populo placuissent, ausi sunt seorsim suis auspiciis laudem inde quaerere, et artificum nomen sibi vindicare, Scalig. loc. cit. Sic natum est ex Comoedia novum fabulae genus, Mimi nomine, quod constituit speciem quandam eius, quae absque socco nudis pedibus gesticulabatur; unde Latinis Planipes (quod vide infra) dicta fuit: transsataque in Italiam, argumenta Mimica adeo dicacitate ac salibus auxit. ut unus Publius universam Graeciam ea laude spoliârit, Laberius autem elegantiâ sermonis etiam Latium ipsum provocârit. Hodie simiie aliquid in Comoediis habetur, quando absolutis actibus singulis mores rusticorum repraesentantur, alive ridicula παρέργως insperguntur. E scena potmodum Comoedi et Histriones et Archimimi Pantomimique familiares in convivia inducti sunt, idque iam inde ab Asiatica illa praeda, quae Romanam frugalitatem afflixit, seu verius perdidit, uti testes sunt Liv. l. 39. c. 6. Augustin. de C. D. l. 3. c. 21. Sallustius Histor. l. 2. et in Iugurth. Plinius Iun. l. 3. Ep. 1. etc. Nec funeribus defuêre, namque in exsequiarum ordine et pompa Libertos Archimimus sequebatur, qui personam mortui fingebat, et imitabatur: Mimorum grex Sicinnam saltabat: solus Archimimus facta ac dicta Viri imitabatur verba sunt Gutherii l. 1. c. 24. Hinc Sueton. Vespas. c. 19. Sed et in funere Favor Archimimus personam eius ferens, imitansque, ut mos est, facta ac dicta vivi, interrogatis palam Procuratoribus, quanti funus et pompa constaret? ut audiit LLS. centies, exclamavit, centum sibi sestertia darent, ac se vel in Tiberim proicerent: quibus verbis avaritiam defuncti elegantissimâ imitatione expressit. Coeterum Mimi non erant personati sed Fuligine obliti, et agninis amicti pellibus, quae Pescia dicta legimus in Carm. Saliari. saltabantque in numerum atque in honorem Bacchi, cuius more victores hederâ coronabantur: instructi canistris et herbis, serpyllô, menthâ, violis, hederâ, corollis. Inde procurrentes obvium quemque subsanabant. Manuum quoque tegumenta gerebant ex floribus confecta et tunicas albô ad medium distinctas, a cinctura, quam cogebat velum Tarentinum, ad talos demissas, silentioque per ostium ingressi, ubi ad Orchestrae medium evaserant, convertebant se ad theatrum et loquebantur; Haec Scaliger. Vide quoque Lil. Gyraldum Histor. Poet. dial. 6. At Casalius plures corum humili ac populo communi socci calceament1ô, atque illos quidem personatos, a persona sic dictos, (quod indumentum erat, quô caput et os undique tegebatur, unâ tantum vocis emittendae viâ pervium, per quam coacta vox magis claros canorosque sonitûs emitteret,) exhibet: quorum iconas etiam B. Balduinus transtulit in suum de Calceo librum c. 16. Fortun. quoque Licetus in explicatione Lucernae Galvanianae, mortuales antiquorum ritus repraesentante, larvam, quae, in fronte Lucernae, hiante buccâ visitur, Archimimum funeris interpretatur: occasione verborum Iuvenalis, Sat. 3. v. 174.-------- Tandemque redit ad pulpita notumExodium, quum personae pallentis hiatumIn gremio matris formidat rusticus infans.Vide Licetum de reconditis Antiquorum Lucernis l. 6. c. 7. e t 8. ubi Mimos priscorum sibi larvas atque personas ad os buccis apertis ideo aptâsse docet, ut vociferarentur altius at que inclamarent vehementius, sub fin. Artem vero hanc egregie delineavit vetus Poeta, quem Pithoeus edidit, his versibus:Nam cum grata chorus diffudit cantica, dulcisQuae resonat cantor, motibus ipse probat.Pugnat, ludit, amat, bacchatur, vertitur, adstat,Inlustrat verum, cuncta decore replet.Tot linguae, quot membra viro. Mirabilis ars est.Quae facit articulos, ore silente, loqui.Apud Laur. Pignorium Comm. de Servis, qui typum quoquepersonati cuiusdam ex hoc grege, expressum ex aereo sigillo vetustissimo Aloysii Corradini exhibet, p. 185. Apud Ambrosium Hexaem, l. 5. c. 15. ubi imaginem miratur Imperii liberi, quam inter so grues agitant, vicibus ducentes agmen ac cogentes, pro verbis illis, Antiquae hoc Reip. munus et instar liberae civitatis est; reponit Gronov. Antiquaehic Rei publicae mimus et instar liberae civitatis est. Nemo enim non videt, Mimus et Instar; quamque bene dicatur hic Rei publicae antiquae mimus. Quô vocabulô non nisi eleganter Veteres utuntur quotiescumque eônon in re sua, sed alieno commodatoque utuntur. Certe quaevis actio ficta et veram simulans vel referens, Mimus. Petronius, Quid ergo cessamus mimum componere? Senec. Ep. 26. Numquid simalatio fuit et mimus, ovidquid contra fortunam iactavi verborum contumacium? Sueton. Aug. c. 99. Ecquid is videretur mimam vitae commodetransegisse? Plin. l. 7. c. 12. Antiocho Regi Syriae e plebe nomine artemon in tantum similis fuit. ut Laodice coniux regia, necatô iam Antiocho, Mimum per eum commendationis regnique successionis peregerit. Item apud Sueton. Othon. c. 3. Ne poena acrior mimum omnem divulgaret, etc. In eadem voce passus iniuriam Florus videtur l. 2. c. 14. Quippe Regnum pariter et bellum vir ultimae sortis Andriscus invaserat, dubium liber an servus, mercenarius certe: sed quia vulgo ex similitudine Philippi Pseudophilippus vocabatur, regiam formam, regium nomen animô quoque regiô implevit Nimis enim honestum, in ultimae sortis homine, et falsum, in hoc regium animum fuisse. Si habuisset, ut ille senex Virgilianus agricola, qui Regum aequabat opes animis, regnum non appetisset. Sed scripsit Florus: Mimo quoque regio implevit, h. e. ludibrio naturae et hominum mendacium simulatae originis brevemque et fucatam regalis pompae turbaeque imaginem addidit. Quam suspicionem, praeter optimum sensum, duo sunt quae confirment: alterum, quod mox Florus imaginarium et scenicum Regem appellat, alterum, quod hîc adhibet verbum, implere, in ista re usurpari solitum perinde, ut agere, peragere, transigere. Petronius. Audacius tamen ille tragoediam implebat. Ovid. Met. l. 1. Fab. 8.------ Alii partes assensibus implent.Nam et partes de genere hoc, ne hinc transsatum dubites. Eleganter Liv. l. 3. c. 10. Fabulam compositam Volsci belli, Hernicos ad partes paratos. De quibus ista Gronov. subiungit. Personarum aliae erant partes primae, aliae secundae, tam in Comoediis, quam in Mimis. Sed tamen aliqua differentia: In Comoediis primas attribui videmus personis illis, quae plurima dicerent agerentque et saepius reverterentur in scenam; secundas tertiasque et deinceps, quae minus, in Mimis una videtur potissima fuisse persona, cui coeterae subserviebant, eiusque actionem imitabantur, ut ille veram. Et quidem de Comoediis vide Donatum praefat. in Andriam, Eunuchum, Hecyram, Phormionem: Ciceronem divinat. in Caecil. pro Flacco, etc. de Mimis Horatius l. 1. Ep. 18. ad Lollium, loquens de imi derisore Lecti:Sic iterat voces, sic verba cadentia tollit.Ut puerum crodas saevo dictata MagistroReddere, vel partes Mimum tractare secundas.Sueton Calig. c. 57. Et cum in Laureolo Mimo, in quo actor proripiens se ruinâ sanguinem vomuit, ut plures secundarum certatim experimentum artis darent, cruore scena abundavit. Festus in Salva res est: Ait enim ita appellari, quod C. Volumnius, qui ad tibicinem saltârit, secundarum partium fuerit, qui fere omnibus Mimis parasitus inducatur. Quas autem quisque partes agere solitus erat, inde qppellaban ur: Ille primarum, Πρωταγωνιςτὴς, ille secundarum, Δευτεραγωνιςτὴς; ille tertiarum, Τριταγωνιςτὴς. Val. Max. l. 9. c. 4. ex 4. Generosissimum Consulatus, collegium Lentuli et Metelli fuit: qui ambo in scena, propter similitudinem histrionum propemodum spectati sunt: sed alter ex quodam secundarum nomen Spintheris traxit, alter nisi Nepotis a moribus accepisset, Pamphili tertiarum, cui similimus esse ferebatur, habuisset. Plin. l. 7. c. 12. Eiusdem familiae Scipioni past Cnaeo cognomen Salacio mimus dedit; sicut Spinther secundarum tertiarumque Pamphilus collegio Lentuli et Metelli Consulum, in quo perquam informe fortuitum hoc quoque fuit: duorum simul Consulum in scena imagines cerni. Ex quo emendandum, apud Ciceronem in Bruto c. 69. Quod idem faciebat Q. Arrius, qui fuit Q. Crassi quasi secundarius. Dionysius Lambinus ex tribus MSS. protulit: qui fuit M. Crassi quasi secundarum. Quod parum quidem aestimatum a Viris doctis; sed Gronov. illud, propter singularem ac nobis quidem novam elegantiam, priscis adeo vulgatam, ut cuivis de plebe in ore fuerit, nec spretam principibus, omnino ac solum verum esse censet. Ita enim loquebantur, Ille primarum, Spinther secundarum, Pamphilus tertiarum: pro illis, quae forent integra, Ille primarum partium actor, Spinther secundarum partium histrio, Pamphilus tertiarum partium histrio. Sic meus secundarum, vel proprie, si Actor ipse optionis sui mentionem fecisset, vel. ubi transsatum erat aliorsum, qui, sive imitatorem suum, sive ab se subornatum, sive parasitum et adseclam significarent. Sic, M. Favonius M. Catonis secundarum, admodum Latine diceretur: neque aliter Cicero, Q. Arrius M. Cressi secundarum. Quam compositionem qui non caperent, Secisndarius subiecêre: ut apud Plinium, secundanus retiariusque, quod et Hermolaum impedivit: ut apud Val. Maximum, retiarii vel tertiarii, quod etiam Turnebus retinet, fecêre. Etsi in Glossario Secundarius ὑποκριτὴς explicetur. Atque hinc quoque colligas licet, secundas agere ferre, facere, pro adsentari, obsecundare, non tam a Comicis primis ac secundis, ut voluit Lipsius, neque ex eo, quod in Mimis fere secundarum partium esset parasitus, ut Scaliger, esse transsatum, quam inde, quod mimorum Actorem, qui secundarum essent, imitarentur, eademque dicerent atque agerent, quae ille praeivisset. Seneca de Ira l. 3. c. 8. Optimum iudicavit, quidquid dixisset, sequi et secundas agere. Horat. l. 1. Sat. 9. v. 45.-------- -------- -------- HaberesMagnum adiutorem posset qui ferre secundas.Quod quidem cur a Circensibus petitum velit LaevinusTorrentius, causae non videtur satis. Secundas in circo ferebat, non prosecto adiutor, sed competitor. Ille autem promittit Horatio, si ab illo commendatus fuerit, has vices omnibus in rebus applaudendis obsecundandi et subserviendi. Ferre autem partes tam bene dicitur, quam dare et imponere. Plautus Mercatore Act. 2. Sc. 2. Atque illius haec nunc simiae partes ferat. Terentius Adelphis. Act. 5. Sc. 4. Non posteriores feram. Plautus Asinar. Act. 2. Sc. 1. Iam nunc secundas mihi facis. Ut recte restituit Lipsius, expressitque Sidonius l. 1. Ep. 2. Secundas fastidit vel timere vel facere. Fatetur vero Torrentius, frigidam fore adulatoris et secudarum histrionis comparationem, si a Comicis, apud quas Secundas agere est, proximum a primo locum tenere, arcesseretur, cum hi non alius alium imitarentur, sed unusquisque suô locô agerent: sed comminiscitur genus quoddam hypocritarum, qui in eadem fabula nullam certam personam gererent, alios modô exprimerent, et solâ imitatione oblectarentur. Ab illis autem iustae fabulae partibus, quia primae ut negotiô, ita honore praecellebant, secundae et deinceps minore pretiô censebantur, profectum, ut priores pantes agere dicerent, pro plus pollere efficere; et sic consequenter. Varro R. R. l. 1. c. 4. Priores partes agit, quod utile est, quam quod delectat. Terentius, Eunuch. Act. 1. Sc. 2. Sine illum priores partes hosce aliquot dies apud me habere. Lucanus, invectus in Septimium Pompeii interfectorem l. 8. v. 675Degener atque operae, miles Romane, secundae,Pompeii dico Sacrum caput ense recidis,Ut non ipse feras.Romanum, utpote de populo terrarum primo, in omnibus decebat primarum partium esse et illi subservire alios. At hic leporem aliis excitavit: non suae irae aut studio, sed alienae libidini scelus praebuit: sed nec ovans ipse cum opimo spolio incessit; satellitem Pharium ovantem sequutus est, etc. Vide Ioh. Frid. Gronov. Observ. in Ecclesiast. c. d 25. uti de Mimis a Massiliensibus urbe prohibitis infra aliquid, ubi de Pictura. De Mimorum in funeribus officio voce Praefica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.